XXVIII. De Responsoriis brevibus horarum. 1, Responsoria brevia dicuntur post Capitulum at Primam, Tertiam, Sextam, et Nonam, et ad Completorium, preterquam in triduo ante Pascha usque ad Nonam Sabbati in Albis inclusive, quibus diebus non dicuntur. Ad Primam et Completorium semper dicuntur eodem modo, ut in Psalterio. In aliis Horis, quando fit Officium de Dominica, vel Feria per annum, dicuntur ut habentur in Psalterio. In Adventu autem, Quadragesima, Tempore Passionis et Paschali, ut suis locis habentur propria. In Festis similiter, quando non habentur propria, dicuntur ut in Communi Sanctorum. 2. In fine Responsorii brevis dicitur Gloria Patri cum repetitione Responsorii eo modo quo ordinatur ad Primam in Psalterio, praeterquam Tempore Passionis: tunc enim non dicitur Gloria Patri in Officio de Tempore, sed solum repetitur Responsorium breve a principio. 3. In Responsorio brevi ad Primam, loco Versus: Qui sedes etc. in Adventu dicitur: Qui venturus es in mundum, tam in Dominicis et Feriis, quam in Festis, excepto Festo Immaculate Conceptionis beatas Marie et per Octavam. In Nativitate Domini usque ad Epiphaniam, etiam in Festis occurrentibus; in Festo Corporis Christi, et per Octavam, et in omni Officio beate Marie, tam novem quam trium Lectionum, etiamsi infra ejusdem Octavas fiat de Festo vel de Dominica, dicitur: Qui natus es de Maria Virgine. In Epiphania, et per Octavam, et in Festo Transfigurationis, dicitur: Qui apparuisti hodie A Dominica in Albis inclusive, usque ad Ascensionem exclusive, tam in Officio de Tempore, quam de Sanctis, (excepto Officio beate Marie) semper dicitur: Qui surrexisti a mortuis. In Ascensione usque ad Pentecosten exclusive dicitur: Qui scandis super sidera. In Pentecoste et reliquo anni tempore, tam in Officio de Tempore quam de Sanctis, dicitur: Oui sedes ad dexteram Patris ut in Psalterio. Aliqua praeterea sunt propria Officia, veluti Pretiosissimi Sanguinis, et Sacratissimi Cordis D. N. J. C. ac septem Dolorum B. M. V., in quibus proprius versus assignatur, ut suis locis ponitur. 4. Responsoria brevia aliarum Horarum, que ponuntur in prima Dominica de Adventu, dicuntur per totum Adventum, quando fit Officium de Tempore. Similiter que ponuntur in prima Dominica Quadragesime, dicuntur usque ad Dominicam Passionis exclusive. Et que ponuntur in Dominica Passionis, dicuntur usque ad Feriam quintam in Cena Domini exclusive. Item quas ponuntur in Dominica in Albis, dicuntur usque ad Ascensionem exclusive. Quae vero ponuntur in aliquo Festo habente Octavam, dicuntur per totam Octavam quando fit de Octava. In Officio autem beate Marie, tam novem quam trium Lectionum, exceptis Festis que habent propria, dicuntur semper Responsoria brevia de Communi Virginum. 5. Tempore Paschali, a Dominica in Octava Paschae usque ad Sabbatum post Pentecosten inclusive, in fine Responsorii brevis ante primum Versum dicuntur duo Alleluja. que etiam post dictum primum Versum repetuntur pro parte Responsorii; et in fine secundi Versus unum tantum .Alleluia tam in Officio de Tempore quam de Sanctis, ut dicitur in Rubrica que est in Sabbato in Albis. Extra tempus Paschale, quamvis in aliquibus Festis ad Tertiam, Sextam et Nonam, Responsoriis brevibus addantur Alleluja, non ideo adduntur ad Primam et Completorium.